Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 4.
1 | Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. |
2 | Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi. |
3 | Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. |
4 | Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo. |
5 | A populo acclamatum est: Deo gratias; Christo laudes; dictum est tredecies. |