Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 2.
1 | Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus eius aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. |
2 | Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29). |
3 | Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. |
4 | A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt. |
5 | Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. |
6 | A populo acclamatum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes. |
7 | Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies. |
8 | Te patrem, te episcopum; dictum est octies. |
9 | Dignus et iustus est; dictum est vicies. |
10 | Bene meritus, bene dignus; dictum est quinquies. |
11 | Dignus et iustus est; dictum est sexies. |