Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 1.
1 | Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi Charitati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. |
2 | Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. |
3 | Omnes in hac vita mortales sumus, et dies huius vitae ultimus, omni homini est semper incertus: verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia; et in adolescentia speratur iuventus; et in iuventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. |
4 | Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. |
5 | Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen iuvenis fui, et senui. |
6 | Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. |
7 | Sicuti novit Charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem; quia post obitum beatae memoriae fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. |
8 | Veni; et quomodo voluit Dominus, adiuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum: hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. |
9 | Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. |
10 | Quid plura? |
11 | Deo placuit; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat. |
12 | Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo. |
13 | A populo acclamatum est, Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. |
14 | Exaudi Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. |
15 | Te patrem, te episcopum; dictum est octies. |