Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 13, 41.
1 | Haec si pro viribus nostris, quantum Dominus adiuvit, rite tractavimus; quando Deum ubique praesentem, et non spatiis distantibus, quasi aliqua mole vel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, averte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio volvere consuevit. |
2 | Non enim sic sapientia, non iustitia, non sic denique charitas cogitatur, de qua scriptum est, Deus charitas est (I Ioan. IV, 8). |
3 | Cum vero habitationem eius cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum: maxime in coelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit voluntas eius perfecta eorum, in quibus habitat, obedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam. |
4 | Christum autem Dominum nostrum unigenitum Dei Filium aequalem Patri, eumdemque hominis filium quo maior est Pater, et ubique totum praesentem esse non dubites tanquam Deum, et in eodem templo Dei esse tanquam inhabitantem Deum, et in loco aliquo coeli propter veri corporis modum. |
5 | Sed cum me delectat loqui tecum, nescio utrum servaverim sermonis sufficientis modum, quasi diuturnum silentium loquacitate compensem. |
6 | Verum quia religione et benevolentia qua me praeoccupasti, ita invisceratus es cordi meo, ut tanquam cum amico vere colloquar, quidquid in opere stili nostri utiliter elaboratum esse cognoscis, Deo gratias age. |
7 | Si qua autem vitia mea perspicis, uti charissimus amicus ignosce; eadem scilicet sinceritate dilectionis mihi optans medicinam, qua concedis et veniam. |