monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIII., , 39. <<<     >>> 41.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 13, 40.

1 Quid ergo est?
2 Hoccine interesse arbitramur inter caput et membra caetera, quod in quolibet quamvis praecipuo membro, velut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamvis divinitas habitet, non tamen sicut in capite quod est Christus, omnis plenitudo divinitatis?
3 Nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris; sed non tantus quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepartitus: ibi enim et visus, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus; in caeteris autem solus est tactus.
4 An etiam praeter hoc quod, tanquam in templo, in illo corpore habitat omnis plenitudo divinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput, et cuiuslibet membri excellentiam?
5 Est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum Verbo.
6 De nullo enim sanctorum dici potuit, aut potest, aut poterit, Verbum caro factum est (Id. I, 14): nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae, Unigeniti nomen accepit, ut quod et ipsum Dei Verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur.
7 Singularis est ergo illa susceptio, nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus, ullo modo potest esse communis.
8 Ubi divinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est.
9 Quis enim tam sit sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii, ut alter sit Christus efficere?
10 Ut ergo ad personam Verbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset; quam fas est praedicare, de qua nefas est velle iudicare?
Augustinus HOME