Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 13, 38.
1 | Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tanquam in templo suo. |
2 | Quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in Psalmo scriptum est, Dominus diluvium inhabitat: quamvis et propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine Apocalypsis significat (Apoc. XVII, 15), possit intelligi congruenter, Dominus diluvium inhabitat. |
3 | Sequitur autem, Et sedebit Dominus rex in aeternum (Psal. XXVIII, 10): utique in ipso templo suo iam in vita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. |
4 | Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens; nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius: capitur autem habitans, ab aliis amplius, ab aliis minus. |