Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 12, 37.
1 | Nam illa, priusquam exiret de vulva, sanctificatio Ieremiae, quanquam nonnulli hoc in typum Salvatoris accipiant, qui regeneratione non eguit; tamen etiamsi de ipso Propheta accipiatur, potest et secundum praedestinationem non inconvenienter intelligi: sicut filios Dei appellat Evangelium nondum regeneratos, ubi Caiphas cum de Domino dixisset, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; mox Evangelium secutum adiunxit, Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Ioan. XI, 50-52). |
2 | Filios Dei appellavit utique praeter Hebraeam gentem, in caeteris etiam omnibus gentibus constitutos, nondum fideles, nondum baptizatos. |
3 | Quomodo ergo Dei filios, nisi secundum praedestinationem, secundum quam et Apostolus dicit quod nos elegerit Deus in Christo, ante constitutionem mundi (Eph. I, 4)? |
4 | Illa vero in unum congregatio factura eos erat filios Dei. |
5 | Neque enim in unum dictum est aliquem corporalem locum, cum de tali vocatione gentium propheta praedixerit, Et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11); sed congregaret in unum dictum est, in unum spiritum, et in unum corpus, cuius unum caput est Christus. |
6 | Talis congregatio aedificatio est templi Dei. |
7 | Talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. |