monumenta.ch > Augustinus > 35
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., 36.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 12, 35.

1 Quamobrem Deus, qui ubique praesens est, et ubique totus, non in omnibus habitat, sed in eis tantum quos efficit beatissimum templum suum, vel beatissima templa sua, eruens eos a potestate tenebrarum, et transferens in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), quod incipit a regeneratione.
2 Aliter autem dicitur templum eius in significatione, cum fit per manus hominum de rebus inanimis, sicut tabernaculum, lignis, velis, pellibus atque huiusmodi mobilibus; sicut etiam per Salomonem regem, templum lapidibus, lignis, metallis constructum: aliter vero re ipsa vera quae illis significationibus figurata est.
3 Unde dicitur, Et vos tanquam lapides vivi, aedificamini domus spiritualis (I Petr. II, 5): et unde item scriptum est, Nos enim templa Dei vivi sumus, sicut Deus dicit, Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs (II Cor. VI, 16).
Augustinus HOME