monumenta.ch > Augustinus > 34


Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 11, 34.

1 Sacramentum porro regenerationis nostrae manifestum esse voluit manifestatus Mediator.
2 Erat autem antiquis iustis aliquod occultum, cum tamen et illi eadem fide salvi fierent, quae fuerat suo tempore revelanda.
3 Non enim audemus fideles temporis nostri praeferre amicis Dei per quos nobis ista prophetata sunt, cum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob, ita se Deus esse commendet, ut hoc dicat suum nomen in aeternum (Exod. III, 15).
4 Quod si circumcisio antiquis sanctis pro Baptismo fuisse creditur, quid respondebitur de his qui antequam hoc praeceptum esset, Deo placuerunt, non tamen sine fide?
5 Quia sine fide, ut scriptum est ad Hebraeos, impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6).
6 Habentes autem, inquit Apostolus, eumdem Spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).
7 Non diceret, eumdem, nisi et illorum idem ipse esset Spiritus fidei.
8 Sicut autem illi, quando idem Sacramentum occultum erat, credebant Christi incarnationem futuram, sic et nos credimus factam: et a nobis autem et ab illis futurus exspectatur ad iudicium eius adventus.
9 Non est enim aliud Dei mysterium, nisi Christus, in quo oporteat vivificari mortuos in Adam; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22), quemadmodum superius disseruimus.
Augustinus HOME