monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Epistolae, CAPUT X., , 32. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 10, 33.

1 Quod si quisquam dicit iam esse natum hominem, etiam cum adhuc est in utero matris, testimoniumque adhibet ex Evangelio, quia dictum est ad Ioseph de praegnante Virgine Domini matre, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20); numquidnam huic nativitati accedit secunda nativitas?
2 Alioquin non erit iam secunda, sed tertia.
3 Dominus autem cum hinc loqueretur, Nisi quis, inquit, renatus fuerit denuo (Ioan. III, 3); eam scilicet computans primam nativitatem, quae fit matre pariente, non concipiente atque praegnante, quae fit ex ea, non quae fit in ea.
4 Neque enim renatum dicimus hominem quem mater peperit, tanquam iterum natus sit, qui iam semel natus fuerat in utero: sed illa nativitate non computata quae gravidam facit, natus dicitur homo partu, ut possit renasci ex aqua et Spiritu.
5 Secundum quam ex matre nativitatem, etiam ipse Dominus in Bethlehem Iudae dicitur natus (Matth. II, 1).
6 Si igitur homo regenerari per gratiam Spiritus in utero potest, quoniam restat illi adhuc nasci, renascitur ergo antequam nascitur; quod fieri nullo modo potest.
7 Proinde in compagem corporis Christi tanquam in vivam structuram templi Dei, quae est eius Ecclesia, nati homines, non ex operibus iustitiae quae fecerunt, sed renascendo per gratiam transferuntur tanquam de massa ruinae ad aedificii firmamentum.
8 Praeter hoc enim aedificium, quod beatificandum construitur ad aeternam habitationem Dei, vita hominis omnis infelix, et mors est potius appellanda quam vita.
9 Quisquis ergo habitabitur a Deo, ne ira Dei maneat super eum ab hoc corpore, ab hoc templo, ab hac civitate non erit alienus.
10 Omnis autem non renatus alienus est.
Augustinus HOME