Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 10, 32.
1 | Quamlibet itaque sententiam de praegnantibus, imo de hominibus habeamus adhuc intra materna viscera constitutis, utrum existimemus eos necne donari posse aliquo sanctificationis modo; vel propter Ioannem, qui nondum in hanc editus lucem, tamen exsultavit in gaudio: quod utique nisi operatione Spiritus sancti fieri potuisse quis credat? |
2 | vel propter Ieremiam, cui Dominus dicit, Priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Ierem. I, 5): tamen illa sanctificatio qua efficimur et singuli templa Dei, et in unum omnes templum Dei, non est nisi renatorum; quod nisi nati homines esse non possunt. |
3 | Nullus autem vitam in qua natus est, bene finiet, nisi renatus antequam finiat. |