monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 30. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 9, 31.

1 Inobedientia namque concupiscentiae quae habitat in carne mortali, qua fit ut eadem etiam membra praeter voluntatis moveantur arbitrium, ad eum modum redigitur iustitia coniugali, ut licite copulatis parentibus generentur, quibus sit necessarium regenerari.
2 Non tamen per huiusmodi convenientiam maris et feminae venire voluit carnem suam Christus; sed de virgine nihil tale in eius conceptu concupiscente, similitudinem carnis peccati sumpsit ille pro nobis, qua caro peccati mundaretur in nobis (Rom. VIII, 3, 4).
3 Sicut enim per unius delictum, ait Apostolus, in omnes homines ad condemnationem; ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae (Id. V, 18).
4 Nemo enim nascitur, nisi operante concupiscentia carnali, quae tracta est ex primo homine qui est Adam; et nemo renascitur, nisi operante gratia spirituali, quae data est per secundum hominem, qui est Christus.
5 Quapropter si ad illum nascendo pertinemus, ad hunc renascendo, nec renasci quisquam potest antequam natus sit; profecto ille singulariter natus est, cui renasci non opus fuit; quia non ex peccato, in quo nunquam fuit, transitum fecit, neque in iniquitate conceptus est, aut eum in delictis mater eius in utero aluit: quia Spiritus sanctus supervenit in eam, et virtus Altissimi obumbravit eam; unde quod natum est ex ea Sanctum, vocatur Filius Dei.
6 Nuptiarum enim bonum non exstinguit, sed modificat inobedientium membrorum malum, ut limitata quodammodo concupiscentia carnalis, fiat saltem pudicitia coniugalis.
7 Virgo autem Maria cui dictum est, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc I, 35), in sanctam concipiendo prolem, sub tali umbraculo nullo ardore concupiscentiae huius aestuavit.
8 Hoc ergo excepto lapide angulari, non video quomodo aedificentur homines in domum Dei ad habendum in se inhabitantem Deum, nisi cum fuerint renati; quod non possunt esse antequam nati.
Augustinus HOME