monumenta.ch > Augustinus > 30
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., 31.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 9, 30.

1 Quae cum ita sint, duo ista quae in uno fiunt homine, nasci et renasci, ad duos homines pertinent: unum ad illum primum Adam, alterum ad secundum qui dicitur Christus.
2 Sed non prius, ait Apostolus, quod spirituale est, sed quod animale; postea spirituale.
3 Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes.
4 Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est: item dicit, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum.
5 Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (Id. XV, 46-49, 21, 22).
6 Omnes, et omnes ideo dixit, quia in mortem nemo nisi per illum, in vitam nemo nisi per istum.
7 In primo patuit quid hominis arbitrium valeret ad mortem; in secundo autem quid Dei adiutorium valeret ad vitam.
8 Denique primus homo, nonnisi homo; secundus vero, Deus et homo: peccatum enim factum est relicto Deo; iustitia non fit sine Deo.
9 Ac per hoc nec moreremur nisi per carnalem propaginem de membris illius veniremus; nec viveremus nisi per spiritualem connexionem membra huius essemus.
10 Ideo nobis opus fuit nasci, et renasci, illi autem propter nos tantummodo nasci.
11 Nos enim a peccato ad iustitiam renascendo transimus; ille autem a nullo peccato ad iustitiam transitum fecit: sed in eo quod baptizatus est, nostrae regenerationis Sacramentum, sua humilitate altius commendavit; veterem tamen hominem nostrum passione, novum autem resurrectione significans.
Augustinus HOME