monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 28. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 29.

1 Cum itaque proficientes, in quibus mortalibus habitat, dum de die in diem renovantur, magis magisque iustificet, exaudiat orantes, mundet confitentes, ut exhibeat sibi templum immaculatum in aeternum; merito dicitur non habitare in eis qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, vel gratias egerunt.
2 Colendo enim et serviendo creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21, 25), non unius veri Dei templum se esse voluerunt: atque ita dum volunt eum habere cum multis, facilius effecerunt ut eum non haberent, quam ut diis multis falsisve miscerent.
3 Et merito dicitur habitare in eis quos secundum propositum vocatos, iustificandos glorificandosque suscepit, etiam antequam incorpoream, quae ubique tota est, valeant eius nosse naturam, quantum nosci ex parte per speculum et in aenigmate ab homine in hac vita (I Cor. XIII, 12), cum plurimum profecerit, potest.
4 Sunt enim, in quibus habitat, multi tales qualibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
5 Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (Id. III, 1, 2).
6 His quippe etiam illud dicit: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. VI, 19)?
7 Hos tales si etiam antequam perveniant ad spiritualem mentis aetatem, ubi non lacte alantur, sed solido cibo, dies vitae huius extremus invenerit; perficiet in eis habitator illorum quidquid hic intelligentiae minus habuerunt, quoniam ab unitate corporis Christi qui nobis via factus est, et a templi Dei societate non recesserunt.
8 Unde ut non recedant, regulam fidei pusillis magnisque communem in Ecclesia perseveranter tenent, et in quod pervenerunt in eo ambulant, donec eis Deus revelet, si quid aliter sapiunt, cogitationes suas carnales non dogmatizant; quia non obdurant contentiosis defensionibus immanendo, sed quodammodo ambulando, id est proficiendo desudant, intelligentiae perspicuitatem impetrantes per fidei pietatem.
Augustinus HOME