monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 28.

1 Propter quod nunc etiam renati ex aqua et Spiritu, omnibusque peccatis sive originis ex Adam, in quo omnes peccaverunt, sive factorum, dictorum, cogitationumque nostrarum, in illius lavacri mundatione deletis; tamen quia manemus in hac vita humana quae tentatio est super terram, merito dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12).
2 Et hanc orationem dicit universa Ecclesia, quam mundat Salvator lavacro aquae in verbo, ut eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam, aut rugam (Eph. V, 26, 27), aut aliquid eiusmodi; tunc utique cum perficietur in re, ubi nunc proficiendo ambulatur in spe.
3 Nam quomodo est nunc non habens maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi, quae vel in omnibus ad eam pertinentibus hominibus qui iam ratione mentis utuntur et voluntatis arbitrio, mortalisque carnis sarcinam portant, vel certe, quod etiam ipsos contentiosos necesse est fateri, in multis suis membris veraciter dicit: Dimitte nobis debita nostra?
Augustinus HOME