Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 27.
1 | Habitare autem ideo et in talibus dicitur, quia in eis occulte agit, ut sint templum eius; idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. |
2 | Spe enim salvi facti sumus, sicut Apostolus dicit; cum alio loco dicat, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). |
3 | Cum ergo hic dicat, Salvos nos fecit, tanquam salus ipsa iam data sit, quemadmodum intelligendum sit, illic exponit, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus. |
4 | Spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? |
5 | Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). |
6 | Multa namque dicuntur in Scripturis tanquam facta sint, cum in spe adhuc esse intelligantur. |
7 | Unde est et illud quod Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis (Ioan. XV, 15): quod usque adeo secundum spem dictum est futurorum, ut eis postmodum dicat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Id. XVI, 12). |
8 | Agit ergo in quibus mortalibus adhuc habitat, ipsam aedificationem habitaculi sui, quam non in ista, sed in alia post hanc vitam perficit, quando absorbebitur mors in victoriam diceturque illi: Ubi est, mors, victoria tua? |
9 | ubi est, mors, aculeus tuus? |
10 | Quid est autem mortis aculeus, nisi peccatum (I Cor. XV, 54-56)? |