Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 8, 26.
1 | Dicimus ergo in baptizatis parvulis. |
2 | quamvis id nesciant, habitare Spiritum sanctum. |
3 | Sic enim eum nesciunt quamvis sit in eis, quemadmodum nesciunt et mentem suam; cuius in eis ratio, qua uti nondum possunt, velut quaedam scintilla sopita est, excitanda aetatis accessu. |
4 | Neque hoc in parvulis mirum debet videri, cum Apostolus quibusdam etiam maioribus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? |
5 | de qualibus paulo ante dixerat, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; quos etiam parvulos vocat, non carnis aetate sed mentis (Id. II, 14, et III, 1, 2). |
6 | Non itaque percipiebant cognitione Spiritum sanctum qui habitabat in eis; et habitante in se Spiritu sancto, adhuc animales, nondum spirituales erant, quia nondum poterant habitatorem suum Spiritum cognitione percipere. |