Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 7, 25.
1 | Nescire autem divina parvulos qui nec humana adhuc noverint, si verbis velimus ostendere, vereor ne ipsis sensibus nostris facere videamur iniuriam, quando id loquendo suademus, ubi omnes vires officiumque sermonis facillime superat evidentia veritatis. |
2 | Annon videmus etiam cum articulatae vocis qualiacumque signa edere coeperint, atque ad initium fandi transire ab infantia, adhuc eos talia sentire ac dicere, in quibus si remansissent, annisque accedentibus tales esse persisterent, nullus eos, vel fatuus nimium, fatuos esse dubitaret? |
3 | Nisi forte id restat, ut in vagitu infantiae, vel in ipso adhuc uteri silentio credamus parvulos fuisse sapientes, postea vero quam nobiscum coeperunt loqui, ad hanc ignorantiam quam videmus, crescendo venisse. |
4 | Quod opinari vides quam sit absurdum, cum puerorum sensus in qualiacumque verba prorumpens, qui certe ad ea quae maiores sapiunt pene nullus est, tamen comparatus illi in quo nascuntur, intelligentia dici potest. |
5 | Unde autem in ipso tanto salutis praesidio, quando eis christiana gratia subvenitur, quod vocibus quibus possunt et motibus reluctantur, non eis imputatur, atque omnis renisus ipsorum nihili penditur, donec in eis Sacramenta peragantur, quibus id quod de originali damnatione tractum est expietur, nisi quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere iudicentur? |
6 | Porro si iam uterentur rationis et voluntatis arbitrio, quo illi sanctificationi adhiberi deberet assensus, quantum mali esset resistere tantae gratiae, quamque non solum nihil prodesset quod fieret, verum etiam inde reatus accresceret, quis christianus ignoret? |