Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 7, 24.
1 | Quanquam etiamsi usque adeo est in illo puero acceleratus usus rationis et voluntatis, ut intra viscera materna iam posset agnoscere, credere, consentire, quod in aliis parvulis aetas exspectatur ut possint; etiam hoc in miraculis habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum est exemplar naturae. |
2 | Nam quando Deus voluit, etiam iumentum mutum rationabiliter est locutum (Num. XXII, 28): nec ideo sunt admoniti homines in deliberationibus suis etiam asinina exspectare consilia. |
3 | Quocirca nec quod factum est in Ioanne contemno, nec inde regulam quid sentiendum sit de parvulis figo: imo id in illo propterea mirabiliter praedico, quia in aliis non invenio. |
4 | Habet quidem aliquid simile etiam illa in Rebeccae utero lucta geminorum; verum et hoc usque adeo prodigium fuit, ut divinum propterea mulier oraculum quaereret, et audiret duobus illis infantulis duos populos fuisse figuratos (Gen. XXV, 22, 23). |