Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 5, 17.
1 | Cum igitur qui ubique est, non in omnibus habitet; etiam in quibus habitat, non aequaliter habitat. |
2 | Nam unde est illud quod Elisaeus poposcit, ut dupliciter in eo fieret Spiritus Dei qui erat in Elia (IV Reg. II, 9)? |
3 | et unde in omnibus sanctis sunt alii aliis sanctiores, nisi abundantius habendo habitatorem Deum? |
4 | Quomodo ergo verum supra diximus, quod Deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius, in aliis minus? |
5 | Sed non est negligenter intuendum quod diximus, in seipso esse ubique totum. |
6 | Non ergo in eis quia alii plus eum capiunt, alii minus. |
7 | Ideo enim ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est, ideo totus, quia non parti rerum partem suam praesentem praebet, et alteri parti alteram partem, aequales aequalibus, minori vero minorem, maiorique maiorem; sed non solum universitati creaturae, verum etiam cuilibet parti eius totus pariter adest. |
8 | Hique ab eo longe esse dicuntur, qui peccando dissimillimi facti sunt; et hi ei propinquare, qui eius similitudinem pie vivendo recipiunt. |
9 | Sicut recte dicuntur oculi tanto esse ab hac luce longius, quanto fuerint caeciores. |
10 | Quid enim tam longe est a luce quam caecitas, etiamsi lux praesto sit, atque oculos perfundat exstinctos? |
11 | Propinquare autem luci merito perhibentur oculi, qui sanitatis accessu aciem recipiendo proficiunt. |