monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT V., 17.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 5, 16.

1 Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat.
2 Non enim omnibus dici potest quod ait Apostolus, vel quod iam dixi, vel etiam illud: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. III, 16)?
3 Unde et e contrario de quibusdam dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius (Rom. VIII, 9).
4 Quis porro audeat opinari, nisi quisquis inseparabilitatem penitus Trinitatis ignorat, quod in aliquo habitare possit Pater aut Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non et Pater et Filius?
5 Unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam.
6 Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus, Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); ut templum eius potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus, et in quantum sumus, in tantum ad eius societatem et adoptionis familiam pertinemus.
7 Si enim populus Dei nondum factus aequalis Angelis eius adhuc in ista peregrinatione dicitur templum eius, quanto magis est templum eius in coelis, ubi est populus Angelorum, quibus aggregandi et coaequandi sumus, cum, finita peregrinatione, quod promissum est sumpserimus!
Augustinus HOME