monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 15.

1 Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita Trinitas unus Deus.
2 Neque enim mundum inter se in tres partes diviserunt, quas singulas singuli implerent, quasi non haberet ubi esset Filius aut Spiritus sanctus in mundo, si totum occupasset Pater.
3 Non ita se habet vera incorporea immutabilisque divinitas.
4 Non enim corpora sunt, quorum amplior sit in tribus quam in singulis magnitudo; nec loca suis molibus tenent, ut distantibus spatiis simul esse non possint.
5 Si enim anima in corpore constituta, non solum nullas angustias, verum etiam quamdam latitudinem invenit, non corporalium locorum, sed spiritualium gaudiorum cum fit quod ait Apostolus, Nescitis quoniam corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19); nec dici nisi stultissime potest, non habere locum in nostro corpore Spiritum sanctum, quod totum nostra anima impleverit: quanto stultius dicitur ullis angustiis impediri alicubi Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus ubique simul esse non possint!
Augustinus HOME