Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 14.
1 | Est ergo Deus per cuncta diffusus. |
2 | Ipse quippe ait per prophetam, Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24); et quod paulo ante posui de sapientia eius, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); itemque scriptum est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Id. I, 7); eique dicitur in quodam psalmo, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? |
3 | Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7). |
4 | Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi; sed substantia creatrix mundi, sine labore regens, et sine onere continens mundum. |
5 | Non tamen per spatia locorum, quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius, atque ita per totum totus; sed in solo coelo totus, et in sola terra totus, et in coelo et in terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. |