monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 13.

1 Cum ergo sit corpus aliqua substantia, quantitas eius est in magnitudine molis eius; sanitas vero eius non quantitas, sed qualitas eius est.
2 Non ergo potuit obtinere quantitas corporis, quod potuit qualitas.
3 Nam ita distantibus partibus, quae simul esse non possunt, quoniam sua quaeque spatia locorum tenent, minores minora, et maiora maiores, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota vel tanta; sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, brevior in brevioribus, et in nulla parte tanta quanta per totum: qualitas vero corporis, quae sanitas dicitur, cum sanum corpus est totum, tanta est in maioribus, quanta in minoribus partibus; non enim quae minus magnae sunt, ideo minus sanae sunt, aut quae ampliores ideo saniores.
4 Absit ergo ut quod potest in corpore qualitas creati corporis, non possit in seipsa substantia Creatoris.
Augustinus HOME