Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 12.
1 | Ipsa denique immortalitas corporis, quae in Christi carne praecessit, nobisque in fine futura promittitur, cum magna sit res, non est profecto mole magna; sed licet corporaliter habeatur, incorporea quaedam excellentia est. |
2 | Nam cum ipsum immortale corpus minus sit in parte quam in toto, immortalitas eius tam plena est in parte quam in toto; et cum sint aliis alia maiora, non tamen aliis alia immortaliora sunt membra. |
3 | Sicut nunc quando ex omni parte sani sumus secundum modum praesentis in corpore sanitatis, non quia maior est manus tota quam digitus, ideo manus totius sanitatem maiorem dicimus esse quam digiti; sed in illis inaequalibus aequalis est ipsa, quando ita breviora grandioribus comparantur, ut quod tam magnum esse non potest quam est aliud, possit tamen esse tam sanum. |
4 | Esset autem maior sanitas in maioribus membris, si essent maiora saniora: cum vero non est ita, sed maiora atque minora tam sana sunt, dispar est profecto in membrorum molibus quantitas, sed par est in disparibus sanitas. |