monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., 12.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 4, 11.

1 Quanquam et in eo ipso quod dicitur Deus ubique diffusus, carnali resistendum est cogitationi, et mens a corporis sensibus avocanda, ne quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus, aut humor, aut aer, aut lux ista diffunditur (omnis enim huiuscemodi magnitudo minor est in sui parte quam in toto); sed ita potius sicuti est magna sapientia, etiam in homine cuius corpus est parvum.
2 Et si duo sunt sapientes, quorum sit alter corpore grandior, neuter sapientior, non est illa in maiore maior, minor in minore, aut minor in uno quam in duobus; sed tanta in hoc quanta in illo, et tanta in unoquoque quanta in utroque: neque enim si aequaliter sunt omnino sapientes, plus sapiunt ambo quam singuli; quemadmodum si aequaliter sint immortales, non plus vivunt ambo quam singuli.
Augustinus HOME