Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 3, 10.
1 | Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Iesum, unde venturus est; memoriterque recole, et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde venturus est ad vivos mortuosque iudicandos. |
2 | Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in coelum (Act. I, 10, 11), id est in eadem carnis forma atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. |
3 | Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. |
4 | Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. |
5 | Non est autem consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique, ut Deus. |
6 | Nam et de nobis veracissima Scriptura dicit quod in illo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28); nec tamen sicut ille ubique sumus; sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine, proprio quodam et singulari modo. |
7 | Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Iesus; ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. |