Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 3, 9.
1 | Nec tamen cum Filium Dei Christum dicimus, hominem separamus; aut cum eumdem Christum filium hominis dicimus, separamus Deum. |
2 | Secundum hominem namque in terra erat, non in coelo ubi nunc est, quando dicebat, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Ioan. III, 13): quamvis secundum id quod Filius Dei erat, esset in coelo; secundum id vero quod filius hominis erat, adhuc esset in terra, nondumque ascendisset in coelum. |
3 | Similiter cum secundum id quod Filius Dei est, sit Dominus gloriae; secundum id autem quod est filius hominis, crucifixus sit; ait tamen Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). |
4 | Ac per hoc et filius hominis secundum Deum erat in coelo, et Filius Dei secundum hominem, crucifigebatur in terra. |
5 | Sicut ergo potuit recte dici Dominus gloriae crucifixus, cum ad solam carnem illa passio pertineret: ita recte dici potuit, Hodie mecum eris in paradiso, cum iuxta humanam humilitatem, per carnem in sepulcro, per animam in inferno illo die futurus esset; iuxta divinam vero immutabilitatem nunquam de paradiso, quia ubique est semper, recessisset. |