Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 3, 8.
1 | Cum enim sit Christus Deus et homo; Deus utique unde dicit, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); homo autem unde dicit, Pater maior me est (Id. XIV, 28); idemque Filius Dei unigenitus a Patre, et filius hominis ex semine David secundum carnem: utrumque in illo observandum est cum loquitur, vel cum de illo Scriptura loquitur, et quid secundum quid dicatur intuendum. |
2 | Nam sicut unus homo est anima rationalis et caro, sic et unus Christus est Verbum et homo. |
3 | Proinde quod ad Verbum attinet, creator est Christus; Omnia enim per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3): quod vero ad hominem, creatus est Christus; Factus est enim ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), et in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 7). |
4 | Item quia in homine duo sunt, anima et caro; secundum animam tristis fuit usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), secundum carnem passus est mortem (Act. III, 18). |