monumenta.ch > Augustinus > 7
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT III., 8.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 3, 7.

1 Est autem sensus multo expeditior, et ab his omnibus ambiguitatibus liber, si non secundum id quod homo erat, sed secundum id quod Deus erat Christus dixisse accipiatur, Hodie mecum eris in paradiso.
2 Homo quippe Christus illo die secundum carnem in sepulcro, secundum animam in inferno futurus erat: Deus vero idem ipse Christus ubique semper est.
3 Est enim lux quae lucet etiam in tenebris, quamvis eam tenebrae non comprehendant (Ioan. I, 5).
4 Est Virtus et Sapientia Dei, de qua scriptum est quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1); et attingat ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrat (Id. VII, 24).
5 Ubicumque ergo sit paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est.
Augustinus HOME