Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 2, 6.
1 | Restat igitur ut, si secundum hominem dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, in inferno intelligatur esse paradisus, ubi erat eo die futurus secundum humanam animam Christus. |
2 | Utrum autem sinus ille Abrahae, ubi dives impius cum in tormentis esset inferni, requiescentem pauperem vidit, vel paradisi censendus vocabulo, vel ad inferos pertinere existimandus sit, non facile dixerim. |
3 | De illo quippe divite legimus dictum esse, Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno; et, cum apud inferos in tormentis esset. |
4 | In pauperis autem morte vel requie non sunt inferi nominati: sed, Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. |
5 | Deinde ardenti diviti dicit Abraham, Inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. XVI, 22-26): tanquam inter inferos sedesque beatorum. |
6 | Non enim facile alicubi Scripturarum inferorum nomen positum invenitur in bono. |
7 | Unde etiam quaeri solet, si nonnisi poenalia recte intelliguntur inferna, quomodo animam Domini Christi pie credamus fuisse in inferno. |
8 | Sed bene respondetur ideo descendisse, ut quibus oportuit subveniret: unde beatus Petrus eum dicit solvisse dolores inferni, in quibus impossibile erat teneri eum (Act. II, 24). |
9 | Porro si utraque regio et dolentium et requiescentium, id est, et ubi dives ille torquebatur, et ubi pauper ille laetabatur, in inferno esse credenda est; quis audeat dicere Dominum Iesum ad poenales inferni partes venisse tantummodo, nec fuisse apud eos quid in Abrahae sinu requiescunt? |
10 | Ubi si fuit, ipse est intelligendus paradisus quem latronis animae illo die dignatus est polliceri. |
11 | Quae si ita sunt, generale paradisi nomen est, ubi feliciter vivitur. |
12 | Neque enim quia paradisus est appellatus ubi Adam fuit ante peccatum, propterea Scriptura prohibita est etiam Ecclesiam vocare paradisum cum fructu pomorum. |