monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 2, 5.

1 Si ergo secundum hominem quem Verbum Deus suscepit, putamus dictum esse, Hodie mecum eris in paradiso, non ex his verbis in coelo existimandus est esse paradisus: neque enim ipso die in coelo futurus erat homo Christus Iesus; sed in inferno secundum animum, in sepulcro autem secundum carnem.
2 Et de carne quidem quod eo die in sepulcro sit posita, manifestissimum est Evangelium: quod vero illa anima in infernum descenderit, apostolica doctrina praedicat; quandoquidem beatus Petrus ad hanc rem testimonium de Psalmis adhibet, ubi praedictum esse demonstrat, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 27, et Psal. XV, 10).
3 Illud de anima dictum est, quia non ibi est derelicta, unde tam cito remeavit: illud de corpore, quod in sepulcro corrumpi celeri resurrectione non potuit.
4 Sed in sepulcro paradisum nullus intelligit.
5 Et si quisquam esset ita absurdus, ut hoc sapere conaretur, eo quod illud sepulcrum in horto erat; certe hinc ab ista opinione revocaretur, quod ille cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, non illo die fuit cum Christo in illo sepulcro: nec eius fidei pro magno munere offerretur sepultura carnis, nihil gaudii vel doloris in morte sentientis, cum ille de requie ubi sensus est cogitaret.
Augustinus HOME