1 | Quaeris igitur, Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus quomodo nunc esse credatur in coelo, cum pendens in ligno, iamque moriturus, latroni credenti dixerit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). |
2 | Et hinc fortasse intelligendum dicis paradisum, quasi in aliqua coeli parte positum, aut, quia ubique Deus sit, hominem quoque illum qui in Deo sit ubique diffusum; ex hoc nimirum intelligi volens etiam in paradiso esse potuisse qui ubique sit. |