monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, CAP. PRIMUM., , 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 1, 2.

1 Huc accessit, quod praeter mutuae charitatis flammam, qua fit ut etiam eos, quos nunquam vidimus, diligamus, dum eos habere quod diligimus credimus, ubi me utique praevenisti, fecistique ut verear in me decipi opinionem atque exspectationem tuam: praeter hoc ergo mihi tales quaestiones in tua epistola proposuisti, quae si a quolibet propositae forent, otio quoque meo, quod mihi defit, non parvum negotium fierent.
2 Cum vero abs te proponuntur, cui profunda rimanti solutionis earum superficies nequaquam sat est, et proponuntur occupatissimo aliorumque curarum molibus vallato et obstricto; tuae prudentiae est et benevolentiae cogitare quam te placidum habere debeam, vel quod diu non respondi, vel si etiam nunc pro tuae intentionis granditate non respondero.
Augustinus HOME