monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, CAP. PRIMUM., 2.

Augustinus, Epistolae, DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU..., 1, 1.

1 Fateor me, fratrer dilectissime Dardane, illustrior mihi in charitate Christi, quam in huius saeculi dignitate, litteris tuis tardius respondisse quam debui.
2 Cuius rei causas nollem quaereres, ne molestius me feras diutius excusantem, quam pertulisti tardius rescribentem; cum ego te malim offensioni meae facile ignoscere, quam de mea defensione iudicare: quaecumque illae causae fuerint, crede nullum tui apud me esse potuisse contemptum.
3 Imo enim velocissime rescripsissem, si te contempsissem.
4 Nec modo quia tandem aliquando rescripsi, ideo saltem tandem aliquando dignum aliquid te lectore molitus sum, et quod merito possim tuo nomine praenotare; sed rescribere utcumque iam malui, quam pati et hanc aestatem me huius officii debitore transire.
5 Nec tua me dignitas terruit fecitque cunctantem, cum sit humanitas tua gratior quam illa suspectior.
6 Sed unde te magis amo, hinc difficilius unde sufficiam tantae aviditati religiosi tui amoris invenio.
Augustinus HOME