Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 11, 50.
1 | Isti autem cum quibus agimus, vel de quibus agimus, non sunt desperandi; adhuc enim sunt in corpore: sed non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus cuius est illud sacramentum; et ideo sibi iudicium manducant et bibunt (I Cor. XI, 29). |
2 | Unus enim panis sacramentum est unitatis, quoniam sicut Apostolus dicit, Unus panis, unum corpus multi sumus (Id. X, 17). |
3 | Proinde Ecclesia catholica sola corpus est Christi, cuius ille caput est Salvator corporis sui (Eph. V, 23). |
4 | Extra hoc corpus neminem vivificat Spiritus sanctus; quia, sicut ipse dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): non est autem particeps divinae charitatis, qui hostis est unitatis. |
5 | Non habent itaque Spiritum sanctum, qui sunt extra Ecclesiam: de illis quippe scriptum est, Qui seipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Iudae 19). |
6 | Sed nec ille eum percipit, qui fictus est in Ecclesia, quoniam et inde scriptum est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). |
7 | Qui ergo vult habere Spiritum sanctum, caveat foris ab Ecclesia remanere, caveat in eam simulatus intrare: aut si iam talis intravit, caveat in eadem simulatione persistere, ut veraciter coalescat arbori vitae. |