Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 11, 49.
1 | Intelligant ergo non omne, sed aliquod significatum esse peccatum in Spiritum sanctum, quod omnino non remittetur. |
2 | Sicut enim eum dixisset, Si non venirem, peccatum non haberent (Ioan. XV, 22), utique non omne peccatum intelligi voluit, quandoquidem pleni erant multis magnisque peccatis; sed aliquod proprium peccatum, quod si non haberent, possent illis omnia dimitti quae habebant, id est, quod in cum venientem non crediderunt; hoc enim non haberent peccatum, si non veniret: sic etiam eum dixit, Qui peccaverit in Spiritum sanctum, vel, Qui verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non utique omne quod in Spiritum sanctum peccatur facto sive dicto, sed aliquod certum et proprium intelligi voluit. |
3 | Hoc est autem duritia cordis usque ad finem huius vitae, qua homo recusat in unitate corporis Christi, quod vivificat Spiritus sanctus, remissionem accipere peccatorum. |
4 | Cum enim dixisset discipulis, Accipite Spiritum sanctum, continuo subiecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Id. XX, 22, 23). |
5 | Huic ergo dono gratiae Dei quicumque restiterit et repugnaverit, vel quoquo modo fuerit ab eo alienus usque in finem huius temporalis vitae, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro; hoc scilicet tam grande peccatum, ut eo teneantur cuncta peccata, quod non probatur ab aliquo esse commissum, nisi cum de corpore exierit. |
6 | Quamdiu vero hic vivit, eum, sicut dicit Apostolus, patientia Dei ad poenitentiam adducit: sed si ipse perseverantissima iniquitate, sicut consequenter adiungit Apostolus, Secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei (Rom. II, 4, 5), non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. |