Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 11, 48.
1 | Quod autem dicunt, Si peccavimus in Spiritum sanctum, quia exsufflavimus baptismum vestrum, ut quid nos quaeritis, cum remitti nobis hoc peccatum omnino non possit, dicente Domino, Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32); non attendunt quia secundum istum sensum nemo liberandus est. |
2 | Quis enim non loquitur adversus Spiritum sanctum et peccat in eum, sive qui nondum est christianus, sive qui est haereticus Arianus, aut Eunomianus, aut Macedonianus, qui eum dicunt esse creaturam; aut Photinianus, qui eius omnino negat aliquam esse substantiam, sed unum tantummodo esse Deum Patrem; sive alii haeretici, quos commemorare longum est? |
3 | Nulli ergo istorum liberandi sunt? |
4 | aut ipsi Iudaei, quibus Dominus hoc obiecit, si in eum crederent, non erant baptizandi? |
5 | non enim ait Salvator, In Baptismo remittetur; sed, non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo, neque in futuro. |