Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 10, 47.
1 | Sic multitudinibus per schismata et haereses pereuntibus subvenire consuevit. |
2 | Hoc displicuit Lucifero, quia factum est in eis suscipiendis atque sanandis qui veneno perierant Ariano; et cui displicuit in tenebras cecidit schismatis, amisso lumine charitatis. |
3 | Hoc erga istos ab initio servavit Africana Catholica ex episcoporum sententia, qui in Ecclesia Romana inter Caecilianum et partem Donati iudicaverunt, damnatoque uno quodam Donato qui auctor schismatis fuisse manifestatus est, caeteros correctos, etiamsi extra Ecclesiam ordinati essent, in suis honoribus suscipiendos esse censuerunt: non quod etiam foris ab unitate corporis Christi possent habere Spiritum sanctum; sed maxime propter eos, quos foris positi possent decipere, et a susceptione illius muneris impedire; deinde ut etiam ipsorum infirmitas lenius excepta intus sanabilis fieret, iam nulla pertinacia claudente oculos cordis adversus evidentiam veritatis. |
4 | Quid autem aliud etiam ipsi cogitaverunt, quando Maximianistas, quos in sacrilego, sicut eorum concilium indicat, schismate damnaverant, et in quorum iam locum alios ordinaverant, posteaquam viderunt ab eis populos non recedere, ne omnes perderent, in suis honoribus receperunt; et Baptismo quem foris ab eis damnati dederant, nullam contradictionem quaestionemque moverunt? |
5 | Quare ergo mirantur, aut queruntur, aut calumniantur quod eos sic suscipimus pro vera pace Christi, et non recordantur quid ipsi fecerint pro vana, quae contra Christum est, pace Donati? |
6 | Quod eorum factum si contra eos teneatur et intelligenter asseratur, quid omnino respondeant non habebunt. |