monumenta.ch > Augustinus > 46
Augustinus, Epistolae, CAPUT X., , 45. <<<     >>> 47.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 10, 46.

1 Habeant ergo isti de praeterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendaci timore, amarum dolorem, et veniant ad Ecclesiam Christi veram, hoc est matrem Catholicam: sint in illa clerici, sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter.
2 Non invidemus, imo amplectimur, optamus, hortamur, et quos in viis et sepibus invenimus, intrare cogimus; etsi nondum quibusdam persuademus quia non res eorum, sed ipsos quaerimus.
3 Apostolus Petrus quando Salvatorem negavit, et flevit, et apostolus mansit, nondum acceperat promissum Spiritum sanctum: sed multo magis isti eum non acceperunt, ubi a corporis compage divisi, quod solum corpus vivificat Spiritus sanctus, extra Ecclesiam et contra Ecclesiam Ecclesiae Sacramenta tenuerunt, et tanquam civili bello, nostris contra nos erectis signis armisque pugnaverunt.
4 Veniant; fiat pax in virtute Ierusalem, quae virtus charitas est: cui sanctae civitati dictum est, Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7).
5 Non se extollant adversus maternam sollicitudinem, quam pro ipsis, et pro tantis populis quos decipiunt vel decipiebant, colligendis et habuit et habet: non superbiant, quia sic eos suscipit; non referant ad elationis suae malum quod facit ipsa propter pacis bonum.
Augustinus HOME