Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 10, 45.
1 | Ut enim constitueretur in Ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae: alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). |
2 | Sed ne forsitan etiam detectis criminibus, spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili poenitentiam, nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. |
3 | Nam et sanctus David de criminibus mortiferis poenitentiam egit, et tamen in honore suo perstitit. |
4 | Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse poenituit, et tamen Apostolus mansit. |
5 | Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia, qui ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. |
6 | Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. |
7 | Verum in huiusmodi causis ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis charitas sincera subveniat. |