monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, Epistolae, CAPUT X., , 43. <<<     >>> 45.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 10, 44.

1 Si ergo, inquiunt, oportet ut nos extra Ecclesiam et adversus Ecclesiam fuisse poeniteat, ut salvi esse possimus; quomodo post istam poenitentiam apud vos clerici, vel etiam episcopi permanemus?
2 Hoc non fieret, quoniam revera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanaretur.
3 Sed sibi hoc dicant, et multo maxime humiliter doleant, qui in tanta morte praecisionis iacent, ut isto quodam vulnere matris Catholicae reviviscant.
4 Cum enim praecisus ramus inseritur, fit aliud vulnus in arbore, quo possit recipi, ut vivat qui sine vita radicis peribat: sed cum receptus recipienti coaluerit, et vigor consequitur et fructus; si autem non coaluerit, ille quidem arescit, sed vita arboris permanebit.
5 Est enim et tale inserendi genus, ut nullo praeciso ramo qui intus est, ille qui foris est inseratur, non tamen nullo, sed vel levissimo arboris vulnere.
6 Ita ergo et isti cum ad radicem Catholicam veniunt, nec eis quamvis post erroris sui poenitentiam honor clericatus vel episcopatus aufertur, fit quidem aliquid tanquam in cortice arboris matris contra integritatem severitatis: verumtamen quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor. III, 7), ad Dei misericordiam precibus fusis coalescente insitorum pace ramorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum.
Augustinus HOME