Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 10, 43.
1 | Sed hoc est, inquiunt, quod nos movet: si iniusti sumus, quare nos quaeritis? |
2 | Quibus respondemus: Quaerimus vos iniustos, ne permaneatis iniusti; quaerimus perditos, ut de inventis gaudere possimus, dicentes, Mortuus erat frater, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). |
3 | Quare ergo me, inquit, non baptizas, ut abluas a peccatis? |
4 | Respodeo: Quia non facio iniuriam characteri imperatoris, cum errorem corrigo desertoris. |
5 | Quare, inquit, apud te vel poenitentiam non ago? |
6 | Imo nisi egeris, salvus esse non poteris: quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas fuisse perversum? |
7 | Quid ergo, inquit, apud vos, cum ad vos transimus, accipimus? |
8 | Respondeo: Non quidem accipitis Baptismum, qui vobis extra compagem corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit; sed accipitis unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3), sine qua nemo poterit videre Deum, et charitatem, quae, sicut scriptum est, cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). |
9 | Quod tam magnum bonum, sine quo nec linguas hominum et Angelorum, nec scientiam omnium sacramentorum, nec prophetiam, nec tantam fidem qua montes transferantur, nec omnia quae possidet homo distributa pauperibus, nec corporis in ignibus passionem prodesse aliquid Apostolus testis est (I Cor. XIII, 1-3): hoc ergo tam magnum bonum, si parvum vel nullum putatis, merito infeliciter erratis; merito si in unitatem catholicam non transitis, peritis. |