monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 41. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 42.

1 Iustus autem hic nemo est iustitia sua, id est, tanquam sibi a seipso facta; sed, ut dicit Apostolus, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei.
2 Sequitur autem et adiungit: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo (Rom. XII, 3-5).
3 Ac per hoc nemo potest esse iustus, quamdiu fuerit ab unitate huius corporis separatus.
4 Quemadmodum enim membrum si praecidatur ab hominis vivi corpore, non potest tenere spiritum vitae; sic homo qui praeciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest spiritum tenere iustitiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore.
5 In huius ergo compagem corporis veniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant.
6 Nos autem voluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus, quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis et nostris in societate catholica utantur, quantum valemus inquirimus.
Augustinus HOME