monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 40. <<<     >>> 42.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 41.

1 Unde et illud quod de die iudicii scriptum est, Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et abstulerunt labores eorum (Sap. V, 1), non utique sic intelligendum est, quia stabit Chananaeus adversus Israel, cum Chananaei abstulerit labores Israel; sed stabit Nabuthaeus adversus Achab, quoniam labores Nabuthaei abstulit Achab: Chananaeus quippe impius, Nabuthaeus iustus.
2 Eodem modo, non stabit paganus adversus christianum qui abstulit labores eius, quando idolorum exspoliata vel diruta sunt templa; sed stabit christianus adversus paganum qui abstulit labores eius, quando martyrum strata sunt corpora.
3 Sic ergo, non stabit haereticus adversus catholicum qui abstulit labores eius, quando praevaluerunt leges catholicorum imperatorum; sed stabit catholicus adversus haereticum qui abstulit labores eius, quando furores praevalebant impiorum Circumcellionum.
4 Ipsa quippe Scriptura solvit quaestionem, quae non ait, Tunc stabunt homines, sed, Tunc stabunt iusti: et ideo in magna constantia, quia in bona conscientia.
Augustinus HOME