monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 39. <<<     >>> 41.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 40.

1 Ita modo mundat Ecclesiam suam lavacro aquae in verbo, ut tunc eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, totam scilicet pulchram atque perfectam, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54).
2 Nunc ergo in quantum viget in nobis quod ex Deo nati sumus, ex fide viventes, iusti sumus: in quantum autem reliquias mortalitatis ex Adam trahimus, sine peccato non sumus.
3 Et illud enim verum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Ioan. III, 9); et illud verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8).
4 Dominus itaque Christus et iustus est, et iustificans; nos autem iustificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24).
5 Non autem iustificat nisi corpus suum, quod est Ecclesias et ideo si corpus Christi tollit spolia impiorum, et corpori Christi thesaurizantur divitiae impierum, non debent impii foris remanere, ut calumnientur, sed intrare potius ut iustificentur.
Augustinus HOME