monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 38. <<<     >>> 40.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 39.

1 In hac autem vita, ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), si Ecclesia eorum iam talis est, non ergo dicant Deo, quod Dominus nos orare docuit, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12).
2 Cum enim in Baptismo cuncta dimissa sunt, utquid hoc poscit Ecclesia, si iam etiam in hac vita non habet maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi?
3 Contemnant et apostolum Ioannem clamantem in Epistola sua: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est.
4 Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Ioan. I, 8, 9).
5 Propter hanc spem dicit universa Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra, ut non superbientes, sed confitentes mundet nos ab omni iniquitate, atque ita sibi Dominus Christus exhibeat in illa die gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi; quam modo mundat lavacro aquae in verbo: quia neque aliquid remanet in Baptismo, quod non dimittatur omnium praeteritorum peccatorum (si tamen ipse Baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si iam foris datus est, non foris cum illo remaneatur); et quidquid ab eis qui post acceptum Baptismum hic vivunt, infirmitate humana contrahitur quarumcumque culparum, propter ipsum lavacrum dimittitur.
6 Neque enim aliquid prodest non baptizato dicere, Dimitte nobis debita nostra.
Augustinus HOME