1 | Absit autem ut quisquam nostrum ita se iustum dicat, ut aut suam iustitiam velit constituere, id est quasi a seipso sibi datam, cum dicatur ei, Quid enim habes quod non acccepisti (I Cor. IV, 7)? |
2 | aut sine peccato se esse iactare audeat in hac vita, sicut ipsi in nostra collatione dixerunt in ea se esse Ecclesia quae iam non habet maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi (Eph. V, 27): nescientes hoc modo in eis compleri, qui vel post Baptismum continuo, vel dimissis debitis, quae dimittenda in oratione poscuntur, de hoc exeunt corpore; in tota vero Ecclesia tunc futurum, ut sit omnino non habens maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, quando dicendum erit, Ubi est, mors, victoria tua? |
3 | ubi est, mors, aculeus tuus? |
4 | Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 55, 36). |