monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 36. <<<     >>> 38.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 37.

1 Si autem consideremus quod dictum est in libro Sapientiae, Ideo iusti tulerunt spolia impiorum (Sap. X, 19); item quod legitur in Proverbiis, Thecaurizantur autem iustis divitiae impiorum (Prov. XIII, 22, sec. LXX); tunc videbimus non esse quaerendum qui habeant res haereticorum, sed qui sint in societate iustorum.
2 Scimus quidem illos tantam sibi arrogare iustitiam, ut eam se iactent non solum habere, sed etiam aliis hominibus dare.
3 A se quippe dicunt iustificari eum quem baptizaverint; ubi nihil eis restat nisi dicere illi qui baptizatur ab eis, ut in baptizatorem suum credat: cur enim non faciat, quando Apostolus dicit, Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam (Rom. IV, 5)?
4 In ipsum ergo credat, si eum ipse iustificat, ut deputetur fides eius ad iustitiam.
5 Sed puto quod etiam ipsi seipsos horreant, si tamen ista vel cogitare dignantur.
6 Iustus enim et iustificans non est, nisi Deus.
7 Potest autem et de istis dici quod dicit Apostolus de Iudaeis, quia ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3).
Augustinus HOME