Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 36.
1 | Quidquid ergo nomine Ecclesiarum partis Donati possidebatur, christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis Ecclesiis ad Catholicam transire iusserunt. |
2 | Cum ergo nobiscum sint earumdem Ecclesiarum pauperes qui eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena; sed intrent in unitatis societatem, ut pariter gubernemus, non illa tantum quae dicunt sua, verum etiam quae dicuntur et nostra. |
3 | Scriptum est enim: Omnia vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei (I Cor. III, 22, 23). |
4 | Sub illo capite, in uno eius corpore unum simus, et de istis talibus rebus faciamus quod scriptum est in Actibus Apostolorum: Erat illis anima una et cor unum; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Act. IV, 32). |
5 | Amemus quod cantamus, Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! |
6 | ut sic experiantur et sciant quam veraciter ad eos clamet mater Catholica quod scribit beatus Apostolus ad Corinthios, Non quaero quae sunt vestra, sed vos (II Cor. XII, 14). |